- SPONSALIA Maris
- SPONSALIA Marisdicitur Venetiis sollennis ceremonia, cum Dux die Ascensionis Dominicae, quô nundinae clebrantur, thalamego inauratâ et sculpturis picturisque insignibus exornata, quam Bucentaurum vocant (in Synodo Florentina Πουτζινδόρον dicitur) vectus cum magna pompa splendidoque Procerum comitatu, ex urbe ad Adriatici maris praecipuum portum (al Lio appellant) quotannis proficiscitur: ubi certis ritibus Theridi Adriaticae Sponsaliorum arrham annulô aureô mari iniectô, (ad denotandum Maris illius dominium) solvit. Sollennitatis origo ab Alexandro III. Pontifice, quem cum Veneti profugum non suscepissent modo, sed et contra Fridericum I. Imperatorem fortiter defendissent, is Ziano Venetorum Duci e pugna navali reduci pirmo victoriam gratulatus, inde annulum porrigens aureum, Accipe, inquit, Ziane, et me auctore ipsum mare hôc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores quotannis statô die servabitis: ut omnis posteritas intelligat, maris possessionem iure belli veslram esse quandoque factam: atque uti uxorem viro, ita illud vestro subiacere imperio, uti habet Sabellicus Dec. 1. l. 7. Quam in rem vide plura apud Steph. Forcatulum de Gallorum Imperio et Philosoph. l. 3. Salmuthum in Guid. Pancirolli Res deperd. c. de Armamentariis, Contarenum de Rep. Venetorum l. 2. Io. Kirchmannum de Annulis c. 19. Alios, nec non supra in voce Bucentaurus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.